Regula Sancti
Benedicti
[Precedente] [Seguente]
[1] Obsculta, o fili, praecepta magistri, et inclina
aurem cordis tui, et admonitionem pii patris libenter
excipe et efficaciter comple, [2] ut ad eum per
oboedientiae laborem redeas, a quo per inoboedientiae
desidiam recesseras. [3] Ad te ergo nunc mihi sermo
dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus,
Domino Christo vero regi militaturus, oboedientiae
fortissima atque praeclara arma sumis.
[4] In primis, ut quicquid agendum inchoas bonum, ab
eo perfici instantissima oratione deposcas, [5] ut qui
nos iam in filiorum dignatus est numero computare non
debet aliquando de malis actibus nostris contristari. [6]
Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum
est ut non solum iratus pater suos non aliquando filios
exheredet, [7] sed nec, ut metuendus dominus irritatus a
malis nostris, ut nequissimos servos perpetuam tradat ad
poenam qui eum sequi noluerint ad gloriam.
[8] Exsurgamus ergo tandem aliquando excitante nos
scriptura ac dicente: Hora est iam nos de somno
surgere, [9] et apertis oculis nostris ad deificum
lumen, attonitis auribus audiamus divina cotidie clamans
quid nos admonet vox dicens: [10] Hodie si vocem eius
audieritis, nolite obdurare corda vestra. [11] Et
iterum: Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus
dicat ecclesiis. [12] Et quid dicit? Venite,
filii, audite me; timorem Domini docebo vos [13]
Currite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos
comprehendant.
[14] Et quaerens Dominus in multitudine populi
cui haec clamat operarium suum, iterum dicit: [15] Quis
est homo qui vult vitam et cupit videre dies bonos?
[16] Quod si tu audiens respondeas: Ego, dicit tibi Deus:
[17] Si vis habere veram et perpetuam vitam, prohibe
linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum;
deverte a malo et fac bonum, inquire pacem et sequere eam.
[18] Et cum haec feceritis, oculi mei super vos et aures
meas ad preces vestras, et antequam me invocetis dicam
vobis: Ecce adsum. [19] Quid dulcius nobis ab hac
voce Domini invitantis nos, fratres carissimi? [20] Ecce
pietate sua demonstrat nobis Dominus viam vitae.
[21] Succinctis ergo fide vel observantia bonorum
actuum lumbis nostris, per ducatum evangelii pergamus
itinera eius, ut mereamur eum qui nos vocavit in
regnum suum videre.
[22] In cuius regni tabernaculo si volumus habitare, nisi
illuc bonis actibus curritur, minime pervenitur. [23] Sed
interrogemus cum propheta Dominum dicentes ei: Domine,
quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in
monte sancto tuo? [24] Post hanc interrogationem,
fratres, audiamus Dominum respondentem et ostendentem
nobis viam ipsius tabernaculi, [25] dicens: Qui
ingreditur sine macula et operatur iustitiam; [26]
qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum
in lingua sua; [27] qui non fecit proximo suo
malum, qui opprobrium non accepit adversus proximum suum;
[28] qui malignum diabolum aliqua suadentem sibi, cum
ipsa suasione sua a conspectibus cordis sui respuens, deduxit
ad nihilum, et parvulos cogitatos eius tenuit et
allisit ad Christum; [29] qui, timentes Dominum, de bona
observantia sua non se reddunt elatos, sed ipsa in se
bona non a se posse sed a Domino fieri existimantes, [30]
operantem in se Dominum magnificant, illud cum
propheta dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed
nomini tuo da gloriam; [31] sicut nec Paulus
apostolus de praedicatione sua sibi aliquid imputavit,
dicens: Gratia Dei sum id quod sum; [32] et iterum
ipse dicit: Qui gloriatur, in Domino glorietur. [33] Unde
et Dominus in evangelio ait: Qui audit verba mea haec
et facit ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit
domum suam super petram; [34] venerunt flumina,
flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non
cecidit, quia fundata erat super petram.
[35] Haec complens Dominus exspectat nos cotidie
his suis sanctis monitis factis nos respondere debere.
[36] Ideo nobis propter emendationem malorum huius vitae
dies ad indutias relaxantur, [37] dicente Apostolo: An
nescis quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit?
[38] Nam pius Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris,
sed convertatur et vivat.
[39] Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres,
de habitatore tabernaculi eius, audivimus habitandi
praeceptum, sed si compleamus habitatoris officium. [40]
Ergo praeparanda sunt corda nostra et corpora sanctae
praeceptorum oboedientiae militanda, [41] et quod minus
habet in nos natura possibile, rogemus Dominum ut gratiae
suae iubeat nobis adiutorium ministrare. [42] Et si,
fugientes gehennae poenas, ad vitam volumus pervenire
perpetuam, [43] dum adhuc vacat et in hoc corpore sumus
et haec omnia per hanc lucis vitam vacat implere, [44]
currendum et agendum est modo quod in perpetuo nobis
expediat.
[45] Constituenda est ergo nobis dominici schola
servitii. [46] In qua institutione nihil asperum, nihil
grave, nos constituturos speramus; [47] sed et si quid
paululum restrictius, dictante aequitatis ratione,
propter emendationem vitiorum vel conservationem
caritatis processerit, [48] non ilico pavore perterritus
refugias viam salutis quae non est nisi angusto initio
incipienda. [49] Processu vero conversationis et fidei,
dilatato corde inenarrabili dilectionis dulcedine
curritur via mandatorum Dei, [50] ut ab ipsius numquam
magisterio discedentes, in eius doctrinam usque ad mortem
in monasterio perseverantes, passionibus Christi per
patientiam participemur, ut et regno eius mereamur esse
consortes. Amen.
[Indice]
Caput I
[1] Monachorum quattuor esse genera manifestum est.
[2] Primum coenobitarum, hoc est monasteriale, militans
sub regula vel abbate.
[3] Deinde secundum genus est anachoritarum, id est
eremitarum, horum qui non conversationis fervore novicio,
sed monasterii probatione diuturna, [4] qui didicerunt
contra diabolum multorum solacio iam docti pugnare, [5]
et bene exstructi fraterna ex acie ad singularem pugnam
eremi, securi iam sine consolatione alterius, sola manu
vel brachio contra vitia carnis vel cogitationum, Deo
auxiliante, pugnare sufficiunt.
[6] Tertium vero monachorum taeterrimum genus est
sarabaitarum, qui nulla regula approbati, experientia
magistra, sicut aurum fornacis, sed in plumbi natura
molliti, [7] adhuc operibus servantes saeculo fidem,
mentiri Deo per tonsuram noscuntur. [8] Qui bini aut
terni aut certe singuli sine pastore, non dominicis sed
suis inclusi ovilibus, pro lege eis est desideriorum
voluntas, [9] cum quicquid putaverint vel elegerint, hoc
dicunt sanctum, et quod noluerint, hoc putant non licere.
[10] Quartum vero genus est monachorum quod nominatur
gyrovagum, qui tota vita sua per diversas provincias
ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas
hospitantur, [11] semper vagi et numquam stabiles, et
propriis voluntatibus et gulae illecebris servientes, et
per omnia deteriores sarabaitis.
[12] De quorum omnium horum miserrima conversatione
melius est silere quam loqui. [13] His ergo omissis, ad
coenobitarum fortissimum genus disponendum, adiuvante
Domino, veniamus.
[Precedente] [Seguente]
|