Regula Sancti Benedicti
[Precedente] [Indice] [Seguente]
Qualis debeat esse AbbasCaput II[1] Abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet quod dicitur et nomen maioris factis implere. [2] Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius vocatur pronomine, [3] dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. [4] Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini quod sit debet aut docere aut constituere vel iubere, [5] sed iussio eius vel doctrina fermentum divinae iustitiae in discipulorum mentibus conspargatur, [6] memor semper abbas quia doctrinae suae vel discipulorum oboedientiae, utrarumque rerum, in tremendo iudicio Dei facienda erit discussio. [7] Sciatque abbas culpae pastoris incumbere quicquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. [8] Tantundem iterum erit ut, si inquieto vel inoboedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita, [9] pastor eorum in iudicio Domini absolutus dicat cum propheta Domino: iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi; ipsi autem contemnentes spreverunt me, [10] et tunc demum inoboedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa mors. [11] Ergo, cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis, [12] id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat, ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponere, duris corde vero et simplicioribus factis suis divina praecepta monstrare. [13] Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria in suis factis indicet non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, [14] ne quando illi dicat Deus peccanti: Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te, 15 et: Qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti. [16] Non ab eo persona in monasterio discernatur. [17] Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut oboedientia invenerit meliorem. [18] Non convertenti ex servitio praeponatur ingenuus, nisi alia rationabilis causa exsistat. [19] Quod si ita, iustitia dictante, abbati visum fuerit, et de cuiuslibet ordine id faciet. Sin alias, propria teneant loca, [20] quia sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno Domino aequalem servitutis militiam baiulamus, quia non est apud Deum personarum acceptio. [21] Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. [22] Ergo aequalis sit ab eo omnibus caritas, una praebeatur in omnibus secundum merita disciplina. [23] In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam servare in qua dicit: Argue, obsecra, increpa, [24] id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri, pium patris ostendat affectum, [25] id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, oboedientes autem et mites et patientes ut in melius proficiant obsecrare, neglegentes et contemnentes ut increpat et corripiat admonemus. [26] Neque dissimulet peccata delinquentium; sed et mox ut coeperint oriri radicitus ea ut praevalet amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo. [27] Et honestiores quidem atque intellegibiles animos prima vel secunda admonitione verbis corripiat, [28] improbos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis castigatio in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur, [29] et iterum: Percute filium tuum virga et liberabis animam eius a morte. [30] Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur, et scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. [31] Sciatque quam difficilem et arduam rem suscipit regere animas et multorum servire moribus, et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus, alium suasionibus; [32] et secundum uniuscuiusque qualitatem vel intellegentiam, ita se omnibus conformet et aptet ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat. [33] Ante omnia, ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, ne plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis, [34] sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem redditurus est. [35] Et ne causetur de minori forte substantia, meminerit scriptum: Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis, [36] et iterum: Nihil deest timentibus eum. [37] Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem reddendam, [38] et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo quia in die iudicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino rationem, sine dubio addita et suae animae. [39] Et ita, timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus, [40] et cum de monitionibus suis emendationem aliis sumministrat ipse efficitur a vitiis emendatus. De adhibendis ad consilium fratribusCaput III[1] Quotiens aliqua praecipua agenda sunt in monasterio, convocet abbas omnem congregationem et dicat ipse unde agitur, [2] et audiens consilium fratrum tractet apud se et quod utilius iudicaverit faciat. [3] Ideo autem omnes ad consilium vocari diximus quia saepe iuniori Dominus revelat quod melius est. [4] Sic autem dent fratres consilium cum omni humilitatis subiectione, et non praesumant procaciter defendere quod eis visum fuerit, [5] et magis in abbatis pendat arbitrio, ut quod salubrius esse iudicaverit ei cuncti oboediant. [6] Sed sicut discipulos convenit oboedire magistro, ita et ipsum provide et iuste condecet cuncta disponere. [7] In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. [8] Nullus in monasterio proprii sequatur cordis voluntatem, [9] neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve aut foris monasterium contendere. [10] Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subiaceat. [11] Ipse tamen abbas cum timore Dei et observatione regulae omnia faciat, sciens se procul dubio de omnibus iudiciis suis aequissimo iudici Deo rationem redditurum. [12] Si qua vero minora agenda sunt in monasterii utilitatibus, seniorum tantum utatur consilio, [13] sicut scriptum est: Omnia fac cum consilio et post factum non paeniteberis. Quae sunt instrumenta bonorum operumCaput IV [1] In primis Dominum Deum diligere ex toto
corde, tota anima, tota virtute;
[Precedente] [Indice] [Seguente]
|