Regola di san Benedetto
[Precedente] [Indice] [Seguente]
Caput V
[1] Primus humilitatis gradus est oboedientia sine
mora. [2] Haec convenit his qui nihil sibi a Christo
carius aliquid existimant. [3] Propter servitium sanctum
quod professi sunt seu propter metum gehennae vel gloriam
vitae aeternae, [4] mox aliquid imperatum a maiore
fuerit, ac si divinitus imperetur moram pati nesciant in
faciendo. [5] De quibus Dominus dicit: Obauditu auris
oboedivit mihi. [6] Et item dicit doctoribus: Qui
vos audit me audit. [7] Ergo hi tales, relinquentes
statim quae sua sunt et voluntatem propriam deserentes,
[8] mox exoccupatis manibus et quod agebant imperfectum
relinquentes, vicino oboedientiae pede iubentis vocem
factis sequuntur, [9] et veluti uno momento praedicta
magistri iussio et perfecta discipuli opera, in
velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius
explicantur.
[10] Quibus ad vitam aeternam gradiendi amor
incumbit, [11] ideo angustam viam arripiunt-- unde
Dominus dicit: Angusta via est quae ducit ad vitam, [12]
ut non suo arbitrio viventes vel desideriis suis et
voluptatibus oboedientes, sed ambulantes alieno iudicio
et imperio, in coenobiis degentes abbatem sibi praeesse
desiderant. [13] Sine dubio hi tales illam Domini
imitantur sententiam qua dicit: Non veni facere
voluntatem meam, sed eius qui misit me.
[14] Sed haec ipsa oboedientia tunc acceptabilis erit
Deo et dulcis hominibus, si quod iubetur non trepide, non
tarde, non tepide, aut cum murmurio vel cum responso
nolentis efficiatur, [15] quia oboedientia quae maioribus
praebetur Deo exhibetur; ipse enim dixit: Qui vos
audit me audit. [16] Et cum bono animo a discipulis
praeberi oportet, quia hilarem datorem diligit Deus.
[17] Nam, cum malo animo si oboedit discipulus et non
solum ore sed etiam in corde si murmuraverit, [18] etiam
si impleat iussionem, tamen acceptum iam non erit Deo qui
cor eius respicit murmurantem, [19] et pro tali facto
nullam consequitur gratiam; immo poenam murmurantium
incurrit, si non cum satisfactione emendaverit.
[Indice]
Caput VI
[1] Faciamus quod ait propheta: Dixi: Custodiam
vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo
custodiam. Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis.
[2] Hic ostendit propheta, si a bonis eloquiis interdum
propter taciturnitatem debet taceri, quanto magis a malis
verbis propter poenam peccati debet cessari.
[3] Ergo, quamvis de bonis et sanctis et
aedificationum eloquiis, perfectis discipulis propter
taciturnitatis gravitatem rara loquendi concedatur
licentia, [4] quia scriptum est: In multiloquio non
effugies peccatum, [5] et alibi: Mors et vita in
manibus linguae. [6] Nam loqui et docere magistrum
condecet, tacere et audire discipulum convenit.
[7] Et ideo, si qua requirenda sunt a priore, cum
omni humilitate et subiectione reverentiae requirantur.
[8] Scurrilitates vero vel verba otiosa et risum moventia
aeterna clausura in omnibus locis damnamus et ad talia
eloquia discipulum aperire os non permittimus.
[Indice]
Caput VII
[1] Clamat nobis scriptura divina, fratres, dicens:
Omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat
exaltabitur. [2] Cum haec ergo dicit, ostendit nobis
omnem exaltationem genus esse superbiae. [3] Quod se
cavere propheta indicat dicens: Domine, non est
exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei, neque
ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me. [4]
Sed quid si non humiliter sentiebam, si exaltavi
animam meam?-- sicut ablactatum super matrem suam, ita
retribues in animam meam.
[5] Unde, fratres, si summae humilitatis volumus
culmen attingere et ad exaltationem illam caelestem ad
quam per praesentis vitae humilitatem ascenditur volumus
velociter pervenire, [6] actibus nostris ascendentibus
scala illa erigenda est quae in somnio lacob apparuit,
per quam ei descendentes et ascendentes angeli
monstrabantur. [7] Non aliud sine dubio descensus ille et
ascensus a nobis intellegitur nisi exaltatione descendere
et humilitate ascendere. [8] Scala vero ipsa erecta
nostra est vita in saeculo, quae humiliato corde a Domino
erigatur ad caelum. [9] Latera enim eius scalae dicimus
nostrum esse corpus et animam, in qua latera diversos
gradus humilitatis vel disciplinae evocatio divina
ascendendo inseruit.
[10] Primus itaque humilitatis gradus est si, timorem
Dei sibi ante oculos semper ponens, oblivionem omnino
fugiat [11] et semper sit memor omnia quae praecepit
Deus, ut qualiter et contemnentes Deum gehenna de
peccatis incendat et vita aeterna quae timentibus Deum
praeparata est animo suo semper evolvat. [12] Et
custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est
cogitationum, linguae, manuum, pedum vel voluntatis
propriae sed et desideria carnis, [13] aestimet se homo
de caelis a Deo semper respici omni hora et facta sua
omni loco ab aspectu divinitatis videri et ab angelis
omni hora renuntiari.
[14] Demonstrans nobis hoc propheta, cum in
cogitationibus nostris ita Deum semper praesentem
ostendit dicens: Scrutans corda et renes Deus;
[15] et item: Dominus nouit cogitationes hominum;
[16] et item dicit: Intellexisti cogitationes meas a
longe; [17] et: Quia cogitatio hominis
confitebitur tibi. [18] Nam ut sollicitus sit circa
cogitationes suas perversas, dicat semper utilis frater
in corde suo: Tunc ero immaculatus coram eo si
observavero me ab iniquitate mea.
[19] Voluntatem vero propriam ita facere
prohibemur cum dicit scriptura nobis: Et a
voluntatibus tuis avertere. [20] Et item rogamus Deum
in oratione ut fiat illius voluntas in nobis. [21]
Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem cum
cavemus illud quod dicit sancta scriptura: Sunt viae
quae putantur ab hominibus rectae, quarum finis usque ad
profundum inferni demergit, [22] et cum item pavemus
illud quod de neglegentibus dictum est: Corrupti sunt
et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis.
[23] In desideriis vero carnis ita nobis Deum
credamus semper esse praesentem cum dicit propheta
Domino: Ante te est omne desiderium meum. [24]
Cavendum ergo ideo malum desiderium quia mors secus
introitum delectationis posita est. [25] Unde scriptura
praecepit dicens: Post concupiscentias tuas non eas.
[26] Ergo si oculi Domini speculantur bonos
et malos [27] et Dominus de caelo semper respicit
super filios hominum, ut videat si est intellegens aut
requirens Deum, [28] et si ab angelis nobis deputatis
cotidie die noctuque Domino factorum nostrorum opera
nuntiantur, [29] cavendum est ergo omni hora, fratres,
sicut dicit in psalmo propheta, ne nos declinantes in
malo et inutiles factos aliqua hora aspiciat Deus
[30] et, parcendo nobis in hoc tempore quia pius est et
exspectat nos converti in melius, ne dicat nobis in
futuro: Haec fecisti et tacui.
[31] Secundus humilitatis gradus est si propriam
quis non amans voluntatem desideria sua non delectetur
implere, [32] sed vocem illam Domini factis imitetur
dicentis: Non veni facere voluntatem meam, sed eius
qui me misit. [33] Item dicit scriptura: Voluntas
habet poenam et necessitas parit coronam.
[34] Tertius humilitatis gradus est ut quis pro Dei
amore omni oboedientia se subdat maiori, imitans Dominum,
de quo dicit apostolus: Factus oboediens usque ad
mortem.
[35] Quartus humilitatis gradus est si, in ipsa
oboedientia duris et contrariis rebus vel etiam
quibuslibet irrogatis iniuriis, tacite conscientia
patientiam amplectatur [36] et sustinens non lassescat
vel discedat, dicente scriptura: Qui perseveraverit
usque in finem, hic salvus erit; [37] item: Confortetur
cor tuum et sustine Dominum. [38] Et ostendens
fidelem pro Domino universa etiam contraria sustinere
debere, dicit ex persona sufferentium: Propter te
morte afficimur tota die, aestimati sumus ut oves
occisionis. [39] Et securi de spe retributionis
divinae subsequuntur gaudentes et dicentes: Sed in his
omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. [40]
Et item alio loco scriptura: Probasti nos, Deus, igne
nos examinasti sicut igne examinatur argentum; induxisti
nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro.
[41] Et ut ostendat sub priore debere nos esse,
subsequitur dicens: Imposuisti homines super capita
nostra.
[42] Sed et praeceptum Domini in adversis et iniuriis
per patientiam adimplentes, qui percussi in maxillam
praebent et aliam, auferenti tunicam dimittunt et
pallium, angariati miliario vadunt duo, [43] cum Paulo
Apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem
sustinent et maledicentes se benedicent.
[44] Quintus humilitatis gradus est si omnes
cogitationes malas cordi suo advenientes vel mala a se
absconse commissa per humilem confessionem abbatem non
celaverit suum. [45] Hortans nos de hac re scriptura
dicens: Revela ad Dominum viam tuam et spera in eum.
[46] Et item dicit: Confitemini Domino quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia eius. [47] Et item
propheta: Delictum meum cognitum tibi feci et
iniustitias meas non operui. [48] Dixi:
Pronuntiabo adversum me iniustias meas Domino, et tu
remisisti impietatem cordis mei.
[49] Sextus humilitatis gradus est si omni
vilitate vel extremitate contentus sit monachus, et ad
omnia quae sibi iniunguntur velut operarium malum se
iudicet et indignum, [50] dicens sibi cum propheta: Ad
nihilum redactus sum et nescivi, ut iumentum factus sum
apud te et ego semper tecum.
[51] Septimus humilitatis gradus est si omnibus
se inferiorem et viliorem non solum sua lingua
pronuntiet, sed etiam intimo cordis credat affectu, [52]
humilians se et dicens cum propheta: Ego autem sum
uermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio
plebis. [53] Exaltatus sum et humiliatus et
confusus. [54] Et item: Bonum mihi quod humiliasti
me, ut discam mandata tua.
[55] Octavus humilitatis gradus est si nihil
agat monachus, nisi quod communis monasterii regula vel
maiorum cohortantur exempla.
[56] Nonus humilitatis gradus est si linguam ad
loquendum prohibeat monachus et, taciturnitatem habens,
usque ad interrogationem non loquatur, [57] monstrante
scriptura quia in multiloquio non effugitur peccatum,
[58] et quia vir linguosus non dirigitur super terram.
[59] Decimus humilitatis gradus est si non sit
facilis ac promptus in risu, quia scriptum est: Stultus
in risu exaltat vocem suam.
[60] Undecimus humilitatis gradus est si, cum
loquitur monachus, leniter et sine risu, humiliter cum
gravitate vel pauca verba et rationabilia loquatur, et
non sit clamosus in voce, [61] sicut scriptum est:
Sapiens verbis innotescit paucis.
[62] Duodecimus humilitatis gradus est si non solum
corde monachus sed etiam ipso corpore humilitatem
videntibus se semper indicet, [63] id est in opere Dei,
in oratorio, in monasterio, in horto, in via, in agro vel
ubicumque sedens, ambulans vel stans, inclinato sit
semper capite, defixis in terram aspectibus, [64] reum se
omni hora de peccatis suis aestimans iam se tremendo
iudicio repraesentari aestimet, [65] dicens sibi in corde
semper illud quod publicanus ille evangelicus fixis in
terram oculis dixit: Domine, non sum dignus, ego
peccator, levare oculos meos ad caelos.
[66] Et item cum Propheta: Incurvatus sum et
humiliatus sum usquequaque.
[67] Ergo, his omnibus humilitatis gradibus ascensis,
monachus mox ad caritatem Dei perveniet illam quae perfecta
foris mittit timorem, [68] per quam universa quae
prius non sine formidine observabat absque ullo labore
velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire,
[69] non iam timore gehennae, sed amore Christi et
consuetudine ipsa bona et delectatione virtutum. [70]
Quae Dominus iam in operarium suum mundum a vitiis et
peccatis Spiritu Sancto dignabitur demonstrare.
[Precedente] [Indice] [Seguente]
|