Regula Sancti Benedicti
[Precedente] [Indice] [Seguente]
Caput VIII
[1] Hiemis tempore, id est a kalendas Novembres usque
in Pascha, iuxta considerationem rationis, octava hora
noctis surgendum est, [2] ut modice amplius de media
nocte pausetur et iam digesti surgant. [3] Quod vero
restat post vigilias a fratribus qui psalterii vel
lectionum aliquid indigent meditationi inserviatur. [4] A
Pascha autem usque ad supradictas Novembres, sic
temperetur hora ut vigiliarum agenda parvissimo
intervallo, quo fratres ad necessaria naturae exeant, mox
matutini, qui incipiente luce agendi sunt, subsequantur.
[Indice]
Caput IX
[1] Hiemis tempore suprascripto, in primis versu
tertio dicendum: Domine, labia mea aperies, et os meum
adnuntiabit laudem tuam. [2] Cui subiungendus est
tertius psalmus et gloria. [3] Post hunc, psalmum
nonagesimum quartum cum antiphona, aut certe decantandum.
[4] Inde sequatur ambrosianum, deinde sex psalmi cum
antiphonas.
[5] Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas et,
sedentibus omnibus in scamnis, legantur vicissim a
fratribus in codice super analogium tres lectiones, inter
quas et tria responsoria cantentur: [6] duo responsoria
sine gloria dicantur; post tertiam vero lectionem, qui
cantat dicat gloriam. [7] Quam dum incipit cantor dicere,
mox omnes de sedilia sua surgant, ob honorem et
reverentiam sanctae Trinitatis.
[8] Codices autem legantur in vigiliis divinae
auctoritatis, tam veteris testamenti quam novi, sed et
expositiones earum, quae a nominatis et orthodoxis
catholicis patribus factae sunt.
[9] Post has vero tres lectiones cum responsoria sua,
sequantur reliqui sex psalmi, cum alleluia canendi. [10]
Post hos, lectio apostoli sequatur, ex corde recitanda,
et versus, et supplicatio litaniae, id est Kyrie eleison.
[11] Et sic finiantur vigiliae nocturnae.
[Indice]
Caput X
[1] A Pascha autem usque ad kalendas Novembres, omnis
ut supra dictum est psalmodiae quantitas teneatur, [2]
excepto quod lectiones in codice, propter brevitatem
noctium, minime legantur, sed pro ipsis tribus
lectionibus una de veteri testamento memoriter dicatur,
quam brevis responsorius subsequatur. [3] Et reliqua
omnia ut dictum est impleantur, id est ut numquam minus a
duodecim psalmorum quantitate ad vigilias nocturnas
dicantur, exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo.
[Indice]
Caput XI
[1] Dominico die temperius surgatur ad vigilias. [2]
In quibus vigiliis teneatur mensura, id est, modulatis ut
supra disposuimus sex psalmis et versu, residentibus
cunctis disposite et per ordinem in subselliis, legantur
in codice, ut supra diximus, quattuor lectiones cum
responsoriis suis. [3] Ubi tantum in quarto responsorio
dicatur a cantante gloria; quam dum incipit, mox omnes
cum reverentia surgant.
[4] Post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii
sex psalmi cum antiphonas sicut anteriores, et versu. [5]
Post quibus iterum legantur aliae quattuor lectiones cum
responsoriis suis, ordine quo supra.
[6] Post quibus dicantur tria cantica de prophetarum,
quas instituerit abbas; quae cantica cum alleluia
psallantur.
[7] Dicto etiam versu et benedicente abbate, legantur
aliae quattuor lectiones de novo testamento, ordine quo
supra. [8] Post quartum autem responsorium incipiat abbas
hymnum Te Deum laudamus. [9] Quo perdicto, legat abbas
lectionem de Evangelia, cum honore et timore stantibus
omnibus. [10] Qua perlecta, respondeant omnes Amen, et
subsequatur mox abbas hymnum Te decet laus, et data
benedictione incipiant matutinos.
[11] Qui ordo vigiliarum omni tempore tam aestatis
quam hiemis aequaliter in die dominico teneatur. [12]
Nisi forte -- quod absit -- tardius surgant: aliquid de
lectionibus breviandum est, aut responsoriis. [13] Quod
tamen omnino caveatur ne proveniat. Quod si contigerit,
digne inde satisfaciat Deo in oratorio per cuius evenerit
neglectum.
[Indice]
Caput XII
[1] In matutinis dominico die, in primis dicatur
sexagesimus sextus psalmus, sine antiphona, in directum.
[2] Post quem dicatur quinquagesimus cum alleluia. [3]
Post quem dicatur centesimus septimus decimus et
sexagesimus secundus. [4] Inde benedictiones et laudes,
lectionem de Apocalypsis una ex corde, et responsorium,
ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et
completum est.
[Indice]
Caput XIII
[1] Diebus autem privatis, matutinorum sollemnitas
ita agatur, [2] id est, ut sexagesimus sextus psalmus
dicatur sine antiphona, subtrahendo modice, sicut
dominica, ut omnes occurrant ad quinquagesimum, qui cum
antiphona dicatur. [3] Post quem alii duo psalmi dicantur
secundum consuetudinem, id est: [4] secunda feria,
quintum et tricesimum quintum; [5] tertia feria,
quadragesimum secundum et quinquagesimum sextum; [6]
quarta feria, sexagesimum tertium et sexagesimum quartum;
[7] quinta feria, octogesimum septimum et octogesimum
nonum; [8] sexta feria, septuagesimum quintum et
nonagesimum primum; [9] sabbatorum autem, centesimum
quadragesimum secundum et canticum Deuteronomium qui
dividatur in duas glorias. [10] Nam ceteris diebus
canticum unumquemque die suo ex prophetis sicut psallit
ecclesia Romana dicantur. [11] Post haec sequantur
laudes; deinde lectio una apostoli memoriter recitanda,
responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia,
litania et completum est.
[12] Plane agenda matutina vel vespertina non
transeat aliquando, nisi in ultimo per ordinem oratio
dominica, omnibus audientibus, dicatur a priore, propter
scandalorum spinas quae oriri solent, [13] ut conventi
per ipsius orationis sponsionem qua dicunt: Dimitte
nobis sicut et nos dimittimus, purgent se ab
huiusmodi vitio. [14] Ceteris vero agendis, ultima pars
eius orationis dicatur, ut ab omnibus respondeatur: Sed
libera nos a malo.
[Indice]
Caput XIV
[1] In sanctorum vero festivitatibus, vel omnibus
sollemnitatibus, sicut diximus dominico die agendum, ita
agatur, [2] excepto quod psalmi aut antiphonae vel
lectiones ad ipsum diem pertinentes dicantur; modus autem
suprascriptus teneatur.
[Indice]
Caput XV
[1] A sanctum Pascha usque Pentecosten, sine
intermissione dicatur alleluia, tam in psalmis quam in
responsoriis. [2] A Pentecosten autem usque caput
quadragesimae, omnibus noctibus, cum sex posterioribus
psalmis tantum ad nocturnos dicatur. [3] Omni vero
dominica extra quadragesima, cantica, matutinos, prima,
tertia, sexta nonaque cum alleluia dicatur, vespera vero
iam antiphona. [4] Responsoria vero numquam dicantur cum
alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten.
[Indice]
Caput XVI
[1] Ut ait propheta: septies in die laudem dixi
tibi. [2] Qui septenarius sacratus numerus a nobis
sic implebitur, si matutino, primae, tertiae, sextae,
nonae, vesperae completoriique tempore nostrae servitutis
officia persolvamus, [3] quia de his diurnis horis dixit:
Septies in die laudem dixi tibi. [4] Nam de
nocturnis vigiliis idem ipse propheta ait: Media nocte
surgebam ad confitendum tibi.
[5] Ergo his temporibus referamus laudes Creatori
nostro super iudicia iustitiae suae, id est
matutinis, prima, tertia, sexta, nona, vespera,
completorios, et nocte surgamus ad confitendum ei.
[Indice]
Caput XVII
[1] Iam de nocturnis vel matutinis digessimus ordinem
psalmodiae; nunc de sequentibus horis videamus.
[2] Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et
non sub una gloria, [3] hymnum eiusdem horae post versum
Deus in adiutorium antequam psalmi incipiantur. [4] Post
expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una,
versu et Kyrie eleison et missas.
[5] Tertia vero, sexta et nona, item eo ordine
celebretur oratio, id est versu, hymnos earundem horarum,
ternos psalmos, lectionem et versu, Kyrie eleison et
missas. [6] Si maior congregatio fuerit, cum antiphonas,
si vero minor, in directum psallantur.
[7] Vespertina autem synaxis quattuor psalmis cum
antiphonis terminetur. [8] Post quibus psalmis, lectio
recitanda est; inde responsorium, ambrosianum, versu,
canticum de Evangelia, litania, et oratione dominica
fiant missae.
[9] Completorios autem trium psalmorum dictione
terminentur. Qui psalmi directanei sine antiphona dicendi
sunt. [10] Post quos hymnum eiusdem horae, lectionem
unam, versu, Kyrie eleison, et benedictione missae fiant.
[Precedente] [Indice] [Seguente]
|