Regula Sancti Benedicti
[Precedente] [Indice] [Seguente]
Caput XVIII
[1] In primis dicatur versu Deus in adiutorium meum
intende, Domine ad adiuvandum me festina, gloria,
inde hymnum uniuscuiusque horae. [2] Deinde, prima hora
dominica, dicenda quattuor capitula psalmi centesimi
octavi decimi; [3] reliquis vero horis, id est tertia,
sexta vel nona, terna capitula suprascripti psalmi
centesimi octavi decimi dicantur.
[4] Ad primam autem secundae feriae, dicantur tres
psalmi, id est primus, secundus et sextus; [5] et ita per
singulos dies ad primam usque dominica dicantur per
ordinem terni psalmi usque nonum decimum psalmum, ita
sane ut nonus psalmus et septimus decimus partiantur in
binos. [6] Et sic fit ut ad vigilias dominica semper a
vicesimo incipiatur.
[7] Ad tertiam vero, sextam nonamque secundae feriae,
novem capitula quae residua sunt de centesimo octavo
decimo, ipsa terna per easdem horas dicantur.
[8] Expenso ergo psalmo centesimo octavo decimo
duobus diebus, id est dominico et secunda feria, [9]
tertia feria iam ad tertiam, sextam vel nonam psallantur
terni psalmi a centesimo nono decimo usque centesimo
vicesimo septimo, id est psalmi novem. [10] Quique psalmi
semper usque dominica per easdem horas itidem repetantur,
hymnorum nihilominus, lectionum vel versuum dispositionem
uniformem cunctis diebus servatam. [11] Et ita scilicet
semper dominica a centesimo octavo decimo incipietur.
[12] Vespera autem cotidie quattuor psalmorum
modulatione canatur. [13] Qui psalmi incipiantur a
centesimo nono usque centesimo quadragesimo septimo, [14]
exceptis his qui in diversis horis ex eis sequestrantur,
id est a centesimo septimo decimo usque centesimo
vicesimo septimo et centesimo tricesimo tertio et
centesimo quadragesimo secundo; [15] reliqui omnes in
vespera dicendi sunt. [16] Et quia minus veniunt tres
psalmi, ideo dividendi sunt qui ex numero suprascripto
fortiores inveniuntur, id est centesimum tricesimum
octavum et centesimum quadragesimum tertium et centesimum
quadragesimum quartum; [17] centesimus vero sextus
decimus, quia parvus est, cum centesimo quinto decimo
coniungatur.
[18] Digesto ergo ordine psalmorum vespertinorum,
reliqua, id est lectionem, responsum, hymnum, versum vel
canticum, sicut supra taxavimus impleatur.
[19] Ad completorios vero cotidie idem psalmi
repetantur, id est quartum, nonagesimum et centesimum
tricesimum tertium.
[20] Disposito ordine psalmodiae diurnae, reliqui
omnes psalmi qui supersunt aequaliter dividantur in
septem noctium vigilias, [21] partiendo scilicet qui
inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim per
unamquamque constituens noctem.
[22] Hoc praecipue commonentes ut, si cui forte haec
distributio psalmorum displicuerit, ordinet si melius
aliter iudicaverit, [23] dum omnimodis id adtendat ut
omni hebdomada psalterium ex integro numero centum
quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico die semper
a caput reprehendatur ad vigilias. [24] Quia nimis
inertem devotionis suae servitium ostendunt monachi qui
minus a psalterio cum canticis consuetudinariis per
septimanae circulum psallunt, [25] dum quando legamus
sanctos patres nostros uno die hoc strenue implesse, quod
nos tepidi utinam septimana integra persolvamus.
[Indice]
Caput XIX
[1] Ubique credimus divinam esse praesentiam et oculos
Domini in omni loco speculari bonos et malos, [2]
maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus cum ad
opus divinum assistimus. [3] Ideo semper memores simus
quod ait propheta: Servite Domino in timore, [4]
et iterum: Psallite sapienter, [5] et: In
conspectu angelorum psallam tibi. [6] Ergo
consideremus qualiter oporteat in conspectu divinitatis
et angelorum eius esse, [7] et sic stemus ad psallendum
ut mens nostra concordet voci nostrae.
[Indice]
Caput XX
[1] Si, cum hominibus potentibus volumus aliqua
suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et
reverentia, [2] quanto magis Domino Deo universorum cum
omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est.
[3] Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et
compunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus.
[4] Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi
forte ex affectu inspirationis divinae gratiae
protendatur. [5] In conventu tamen omnino brevietur
oratio, et facto signo a priore omnes pariter surgant.
[Indice]
Caput XXI
[1] Si maior fuerit congregatio, eligantur de ipsis
fratres boni testimonii et sanctae conversationis, et
constituantur decani, [2] qui sollicitudinem gerant super
decanias suas in omnibus secundum mandata Dei et
praecepta abbatis sui. [3] Qui decani tales eligantur in
quibus securus abbas partiat onera sua, [4] et non
eligantur per ordinem, sed secundum vitae meritum et
sapientiae doctrinam.
[5] Quique decani, si ex eis aliqua forte quis
inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis,
correptus semel et iterum atque tertio si emendare
noluerit, deiciatur, [6] et alter in loco eius qui dignus
est surrogetur.
[7] Et de praeposito eadem constituimus.
[Indice]
Caput XXII
[1] Singuli per singula lecta dormiant. [2]
Lectisternia pro modo conversationis secundum
dispensationem abbatis sui accipiant.
[3] Si potest fieri omnes in uno loco dormiant; sin
autem multitudo non sinit, deni aut viceni cum senioribus
qui super eos solliciti sint pausent. [4] Candela iugiter
in eadem cella ardeat usque mane.
[5] Vestiti dormiant et cincti cingellis aut funibus,
ut cultellos suos ad latus suum non habeant dum dormiunt,
ne forte per somnum vulnerent dormientem; [6] et ut
parati sint monachi semper et, facto signo absque mora
surgentes, festinent invicem se praevenire ad opus Dei,
cum omni tamen gravitate et modestia.
[7] Adulescentiores fratres iuxta se non habeant
lectos, sed permixti cum senioribus. [8] Surgentes vero
ad opus Dei invicem se moderate cohortentur propter
somnulentorum excusationes.
[Indice]
Caput XXIII
[1] Si quis frater contumax aut inoboediens aut
superbus aut murmurans vel in aliquo contrarius exsistens
sanctae regulae et praeceptis seniorum suorum contemptor
repertus fuerit, [2] hic secundum Domini nostri
praeceptum admoneatur semel et secundo secrete a
senioribus suis. [3] Si non emendaverit, obiurgetur
publice coram omnibus. [4] Si vero neque sic correxerit,
si intellegit qualis poena sit, excommunicationi
subiaceat; [5] sin autem improbus est, vindictae
corporali subdatur.
[Indice]
Caput XXIV
[1] Secundum modum culpae, et excommunicationis vel
disciplinae mensura debet extendi; [2] qui culparum modus
in abbatis pendat iudicio.
[3] Si quis tamen frater in levioribus culpis
invenitur, a mensae participatione privetur. [4] Privati
autem a mensae consortio ista erit ratio ut in oratorio
psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem
recitet, usque ad satisfactionem. [5] Refectionem autem
cibi post fratrum refectionem solus accipiat, [6] ut, si
verbi gratia fratres reficiunt sexta hora, ille frater
nona, si fratres nona, ille vespera, [7] usque dum
satisfactione congrua veniam consequatur.
[Indice]
Caput XXV
[1] Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur
suspendatur a mensa, simul ab oratorio. [2] Nullus ei
fratrum in nullo iungatur consortio nec in colloquio. [3]
Solus sit ad opus sibi iniunctum, persistens in
paenitentiae luctu, sciens illam terribilem apostoli
sententiam dicentis [4] traditum eiusmodi hominem in
interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini.
[5] Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel
hora qua praeviderit abbas ei competere; [6] nec a
quoquam benedicatur transeunte nec cibum quod ei datur.
[Indice]
Caput XXVI
[1] Si quis frater praesumpserit sine iussione
abbatis fratri excommunicato quolibet modo se iungere aut
loqui cum eo vel mandatum ei dirigere, [2] similem
sortiatur excommunicationis vindictam.
[Indice]
Caput XXVII
[1] Omni sollicitudine curam gerat abbas circa
delinquentes fratres, quia non est opus sanis medicus
sed male habentibus. [2] Et ideo uti debet omni modo
ut sapiens medicus, immittere senpectas, id est seniores
sapientes fratres, [3] qui quasi secrete consolentur
fratrem fluctuantem et provocent ad humilitatis
satisfactionem et consolentur eum ne abundantiori
tristitia absorbeatur, [4] sed, sicut ait item
apostolus, confirmetur in eo caritas et oretur pro
eo ab omnibus.
[5] Magnopere enim debet sollicitudinem gerere abbas
et omni sagacitate et industria currere, ne aliquam de
ovibus sibi creditis perdat. [6] Noverit enim se
infirmarum curam suscepisse animarum, non super sanas
tyrannidem; [7] et metuat prophetae comminationem per
quam dicit Deus: Quod crassum videbatis assumebatis et
quod debile erat proiciebatis. [8] Et pastoris boni
pium imitetur exemplum, qui, relictis nonaginta novem
ovibus in montibus, abiit unam ovem quae erraverat
quaerere; [9] cuius infirmitati in tantum compassus est,
ut eam in sacris humeris suis dignaretur imponere et sic
reportare ad gregem.
[Precedente] [Indice] [Seguente]
|