Regula Sancti Benedicti
[Precedente] [Indice] [Seguente]
Caput XXVIII
[1] Si quis frater frequenter correptus pro qualibet
culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei
accedat correptio, id est ut verberum vindicta in eum
procedant. [2] Quod si nec ita correxerit, aut forte--
quod absit-- in superbia elatus etiam defendere voluerit
opera sua, tunc abbas faciat quod sapiens medicus: [3] si
exhibuit fomenta, si unguenta adhortationum, si
medicamina scripturarum divinarum, si ad ultimum ustionem
excommunicationis vel plagarum virgae, [4] et iam si
viderit nihil suam praevalere industriam, adhibeat
etiam-- quod maius est-- suam et omnium fratrum pro eo
orationem, [5] ut Dominus qui omnia potest operetur
salutem circa infirmum fratrem. [6] Quod si nec isto modo
sanatus fuerit, tunc iam utatur abbas ferro abscisionis,
ut ait Apostolus: Auferte malum ex vobis, [7] et
iterum: Infidelis, si discedit, discedat, [8] ne
una ovis morbida omnem gregem contagiet.
[Indice]
Caput XXIX
[1] Frater qui proprio vitio egreditur de monasterio,
si reverti voluerit, spondeat prius omnem emendationem
pro quo egressus est, [2] et sic in ultimo gradu
recipiatur, ut ex hoc eius humilitas comprobetur. [3]
Quod si denuo exierit, usque tertio ita recipiatur, iam
postea sciens omnem sibi reversionis aditum denegari.
[Indice]
Caput XXX
[1] Omnis aetas vel intellectus proprias debet habere
mensuras. [2] Ideoque, quotiens pueri vel adulescentiores
aetate, aut qui minus intellegere possunt quanta poena
sit excommunicationis, [3] hi tales dum delinquunt, aut
ieiuniis nimiis affligantur aut acris verberibus
coerceantur, ut sanentur.
[Indice]
Caput XXXI
[1] Cellararius monasterii eligatur de congregatione,
sapiens, maturis moribus, sobrius, non multum edax, non
elatus, non turbulentus, non iniuriosus, non tardus, non
prodigus, [2] sed timens Deum; qui omni congregationi sit
sicut pater.
[3] Curam gerat de omnibus; [4] sine iussione abbatis
nihil faciat. [5] Quae iubentur custodiat; [6] fratres
non contristet. [7] Si quis frater ab eo forte aliqua
irrationabiliter postulat, non spernendo eum contristet,
sed rationabiliter cum humilitate male petenti deneget.
[8] Animam suam custodiat, memor semper illud
apostolicum quia qui bene ministraverit gradum bonum
sibi acquirit. [9] Infirmorum, infantum, hospitum
pauperumque cum omni sollicitudine curam gerat, sciens
sine dubio quia pro his omnibus in die iudicii rationem
redditurus est.
[10] Omnia vasa monasterii cunctamque substantiam ac
si altaris vasa sacrata conspiciat. [11] Nihil ducat
neglegendum. [12] Neque avaritiae studeat, neque prodigus
sit et stirpator substantiae monasterii, sed omnia
mensurate faciat et secundum iussionem abbatis.
[13] Humilitatem ante omnia habeat, et cui substantia
non est quod tribuatur, sermo responsionis porrigatur
bonus, [14] ut scriptum est: Sermo bonus super datum
optimum. [15] Omnia quae ei iniunxerit abbas, ipsa
habeat sub cura sua; a quibus eum prohibuerit, non
praesumat. [16] Fratribus constitutam annonam sine aliquo
typho vel mora offerat, ut non scandalizentur, memor
divini eloquii quid mereatur qui scandalizaverit unum
de pusillis.
[17] Si congregatio maior fuerit, solacia ei dentur,
a quibus adiutus et ipse aequo animo impleat officium
sibi commissum. [18] Horis competentibus dentur quae
danda sunt et petantur quae petenda sunt, [19] ut nemo
perturbetur neque contristetur in domo Dei.
[Indice]
Caput XXXII
[1] Substantia monasterii in ferramentis vel vestibus
seu quibuslibet rebus praevideat abbas fratres de quorum
vita et moribus securus sit, [2] et eis singula, ut utile
iudicaverit, consignet custodienda atque recolligenda.
[3] Ex quibus abbas brevem teneat, ut dum sibi in ipsa
assignata fratres vicissim succedunt, sciat quid dat aut
quid recipit.
[4] Si quis autem sordide aut neglegenter res
monasterii tractaverit, corripiatur; [5] si non
emendaverit, disciplinae regulari subiaceat.
[Indice]
Caput XXXIII
[1] Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de
monasterio, [2] ne quis praesumat aliquid dare aut
accipere sine iussione abbatis, [3] neque aliquid habere
proprium, nullam omnino rem, neque codicem, neque
tabulas, neque graphium, sed nihil omnino, [4] quippe
quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in
propria voluntate; [5] omnia vero necessaria a patre
sperare monasterii, nec quicquam liceat habere quod abbas
non dederit aut permiserit.
[6] Omniaque omnium sint communia, ut scriptum
est, ne quisquam suum aliquid dicat vel praesumat.
[7] Quod si quisquam huic nequissimo vitio
deprehensus fuerit delectari, admoneatur semel et iterum;
[8] si non emendaverit, correptioni subiaceat.
[Indice]
Caput XXXIV
[1] Sicut scriptum est: Dividebatur singulis prout
cuique opus erat. [2] Ubi non dicimus ut personarum--
quod absit-- acceptio sit, sed infirmitatum consideratio;
[3] ubi qui minus indiget agat Deo gratias et non
contristetur, [4] qui vero plus indiget humilietur pro
infirmitate, non extollatur pro misericordia; [5] et ita
omnia membra erunt in pace.
[6] Ante omnia, ne murmurationis malum pro
qualicumque causa in aliquo qualicumque verbo vel
significatione appareat; [7] quod si deprehensus fuerit,
districtiori disciplinae subdatur.
[Indice]
Caput XXXV
[1] Fratres sibi invicem serviant, ut nullus
excusetur a coquinae officio, nisi aut aegritudo, aut in
causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit, [2] quia
exinde maior merces et caritas acquiritur. [3]
Imbecillibus autem procurentur solacia, ut non cum
tristitia hoc faciant; [4] sed habeant omnes solacia
secundum modum congregationis aut positionem loci. [5] Si
maior congregatio fuerit, cellararius excusetur a
coquina, vel si qui, ut diximus, maioribus utilitatibus
occupantur; [6] ceteri sibi sub caritate invicem
serviant.
[7] Egressurus de septimana sabbato munditias faciat.
[8] Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes
tergunt lavent. [9] Pedes vero tam ipse qui egreditur
quam ille qui intraturus est omnibus lavent. [10] Vasa
ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet; [11]
qui cellararius item intranti consignet, ut sciat quod
dat aut quod recipit.
[12] Septimanarii autem ante unam horam refectionis
accipiant super statutam annonam singulas biberes et
panem, [13] ut hora refectionis sine murmuratione et
gravi labore serviant fratribus suis. [14] In diebus
tamen sollemnibus usque ad missas sustineant.
[15] Intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio
mox matutinis finitis dominica omnibus genibus
provolvantur postulantes pro se orari. [16] Egrediens
autem de septimana dicat hunc versum: Benedictus es,
Domine Deus, qui adiuvasti me et consolatus es me;
[17] quo dicto tertio accepta benedictione egrediens,
subsequatur ingrediens et dicat: Deus in adiutorium
meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, [18]
et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta
benedictione ingrediatur.
[Indice]
Caput XXXVI
[1] Infirmorum cura ante omnia et super omnia
adhibenda est, ut sicut revera Christo ita eis serviatur,
[2] quia ipse dixit: Infirmus fui et visitastis me,
[3] et: Quod fecistis uni de his minimis mihi
fecistis. [4] Sed et ipsi infirmi considerent in
honorem Dei sibi servire, et non superfluitate sua
contristent fratres suos servientes sibi; [5] qui tamen
patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior merces
acquiritur. [6] Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam
neglegentiam patiantur.
[7] Quibus fratribus infirmis sit cella super se
deputata et servitor timens Deum et diligens ac
sollicitus. [8] Balnearum usus infirmis quotiens expedit
offeratur --sanis autem et maxime iuvenibus tardius
concedatur. [9] Sed et carnium esus infirmis omnino
debilibus pro reparatione concedatur; at, ubi meliorati
fuerunt, a carnibus more solito omnes abstineant.
[10] Curam autem maximam habeat abbas ne a
cellarariis aut a servitoribus neglegantur infirmi. Et
ipsum respicit quicquid a discipulis delinquitur.
[Indice]
Caput XXXVII
[1] Licet ipsa natura humana trahatur ad
misericordiam in his aetatibus, senum videlicet et
infantum, tamen et regulae auctoritas eis prospiciat. [2]
Consideretur semper in eis imbecillitas et ullatenus eis
districtio regulae teneatur in alimentis, [3] sed sit in
eis pia consideratio et praeveniant horas canonicas.
[Precedente] [Indice] [Seguente]
|