Regula Sancti Benedicti
[Precedente] [Indice] [Seguente]
Caput XXXVIII
[1] Mensis fratrum lectio deesse non debet, nec
fortuito casu qui arripuerit codicem legere ibi, sed
lecturus tota hebdomada dominica ingrediatur. [2] Qui
ingrediens post missas et communionem petat ab omnibus
pro se orari, ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis,
[3] et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus,
ipso tamen incipiente: Domine, labia mea aperies, et
os meum adnuntiabit laudem tuam; [4] et sic accepta
benedictione ingrediatur ad legendum.
[5] Et summum fiat silentium, ut nullius mussitatio
vel vox nisi solius legentis ibi audiatur. [6] Quae vero
necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi
vicissim ministrent fratres ut nullus indigeat petere
aliquid; [7] si quid tamen opus fuerit, sonitu
cuiuscumque signi potius petatur quam voce. [8] Nec
praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde
quicquam requirere, ne detur occasio; [9] nisi forte
prior pro aedificatione voluerit aliquid breviter dicere.
[10] Frater autem lector hebdomadarius accipiat
mixtum priusquam incipiat legere, propter communionem
sanctam, et ne forte grave sit ei ieiunium sustinere.
[11] Postea autem cum coquinae hebdomadariis et
servitoribus reficiat.
[12] Fratres autem non per ordinem legant aut
cantent, sed qui aedificant audientes.
[Indice]
Caput XXXIX
[1] Sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam
sextae quam nonae, omnibus mensis, cocta duo pulmentaria,
propter diversorum infirmitatibus, [2] ut forte qui ex
illo non potuerit edere ex alio reficiatur. [3] Ergo duo
pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et, si
fuerit unde poma aut nascentia leguminum, addatur et
tertium.
[4] Panis libra una propensa sufficiat in die, sive
una sit refectio sive prandii et cenae: [5] quod si
cenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a cellarario
servetur reddenda cenandis.
[6] Quod si labor forte factus fuerit maior, in
arbitrio et potestate abbatis erit, si expediat, aliquid
augere, [7] remota prae omnibus crapula et ut numquam
surripiat monacho indigeries, [8] quia nihil sic
contrarium est omni christiano quomodo crapula, [9] sicut
ait Dominus noster: Videte ne graventur corda vestra
crapula.
[10] Pueris vero minori aetate non eadem servetur
quantitas, sed minor quam maioribus, servata in omnibus
parcitate.
[11] Carnium vero quadrupedum omnimodo ab omnibus
abstineatur comestio, praeter omnino debiles aegrotos.
[Indice]
Caput XL
[1] Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius
sic, alius vero sic; [2] et ideo cum aliqua
scrupulositate a nobis mensura victus aliorum
constituitur. [3] Tamen infirmorum contuentes
imbecillitatem, credimus heminam vini per singulos
sufficere per diem. [4] Quibus autem donat Deus
tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem
sciant.
[5] Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor
aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris
consistat, considerans in omnibus ne surrepat satietas
aut ebrietas. [6] Licet legamus vinum omnino monachorum
non esse, sed quia nostris temporibus id monachis
persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus ut non
usque ad satietatem bibamus, sed parcius, [7] quia
vinum apostatare facit etiam sapientes.
[8] Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec
suprascripta mensura inveniri possit, sed multo minus aut
ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant et non
murmurent. [9] Hoc ante omnia admonentes ut absque
murmurationibus sint.
[Indice]
Caput XLI
[1] A sancto Pascha usque Pentecosten, ad sextam
reficiant fratres et sera cenent.
[2] A Pentecosten autem, tota aestate, si labores
agrorum non habent monachi aut nimietas aestatis non
perturbat, quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam;
[3] reliquis diebus ad sextam prandeant; [4] quam prandii
sextam, si operis in agris habuerint aut aestatis fervor
nimius fuerit, continuanda erit et in abbatis sit
providentia. [5] Et sic omnia temperet atque disponat
qualiter et animae salventur et quod faciunt fratres
absque iusta murmuratione faciant.
[6] Ab idus autem Septembres usque caput
quadragesimae, ad nonam semper reficiant.
[7] In quadragesima vero usque in Pascha, ad vesperam
reficiant; [8] ipsa tamen vespera sic agatur ut lumen
lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei
omnia consummentur. [9] Sed et omni tempore, sive cena
sive refectionis hora sic temperetur ut luce fiant omnia.
[Indice]
Caput XLII
[1] Omni tempore silentium debent studere monachi,
maxime tamen nocturnis horis. [2] Et ideo omni tempore,
sive ieiunii sive prandii: [3] si tempus fuerit prandii,
mox surrexerint a cena, sedeant omnes in unum et legat
unus Collationes vel Vitas Patrum aut certe aliud quod
aedificet audientes, [4] non autem Heptateuchum aut
Regum, quia infirmis intellectibus non erit utile illa
hora hanc scripturam audire, aliis vero horis legantur.
[5] Si autem ieiunii dies fuerit, dicta vespera parvo
intervallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut
diximus. [6] Et lectis quattuor aut quinque foliis vel
quantum hora permittit, [7] omnibus in unum occurrentibus
per hanc moram lectionis, si qui forte in assignato sibi
commisso fuit occupatus, [8] omnes ergo in unum positi
compleant et, exeuntes a completoriis, nulla sit licentia
denuo cuiquam loqui aliquid.
[9] Quod si inventus fuerit quisquam praevaricare
hanc taciturnitatis regulam, gravi vindictae subiaceat --
[10] excepto si necessitas hospitum supervenerit aut
forte abbas alicui aliquid iusserit, [11] quod tamen et
ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima
fiat.
[Indice]
Caput XLIII
[1] Ad horam divini officii, mox auditus fuerit
signus, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus,
summa cum festinatione curratur, [2] cum gravitate tamen,
ut non scurrilitas inveniat fomitem.
[3] Ergo nihil operi Dei praeponatur.
[4] Quod si quis in nocturnis vigiliis post gloriam
psalmi nonagesimi quarti, quem propter hoc omnino
subtrahendo et morose volumus dici, occurrerit, non stet
in ordine suo in choro, [5] sed ultimus omnium stet aut
in loco quem talibus neglegentibus seorsum constituerit
abbas, ut videantur ab ipso vel ab omnibus, [6] usque dum
completo opere Dei publica satisfactione paeniteat. [7]
Ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicavimus debere
stare ut, visi ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua
emendent; [8] nam, si foris oratorium remaneant, erit
forte talis qui se aut recollocet et dormit, aut certe
sedit sibi foris vel fabulis vacat, et datur occasio
maligno; [9] sed ingrediantur intus, ut nec totum perdant
et de reliquo emendent.
[10] Diurnis autem horis, qui ad opus Dei post versum
et gloriam primi psalmi qui post versum dicitur non
occurrerit, lege qua supra diximus in ultimo stent, [11]
nec praesumant sociari choro psallentium usque ad
satisfactionem, nisi forte abbas licentiam dederit
remissione sua, [12] ita tamen ut satisfaciat reus ex
hoc.
[13] Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit,
ut simul omnes dicant versu et orent et sub uno omnes
accedant ad mensam, [14] qui per neglegentiam suam aut
vitio non occurrerit, usque secunda vice pro hoc
corripiatur; [15] si denuo non emendaverit, non
permittatur ad mensae communis participationem, [16] sed
sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata
ei portione sua vinum, usque ad satisfactionem et
emendationem.
[17] Similiter autem patiatur qui et ad illum versum
non fuerit praesens qui post cibum dicitur.
[18] Et ne quis praesumat ante statutam horam vel
postea quicquam cibi aut potus praesumere; [19] sed et
cui offertur aliquid a priore et accipere renuit, hora
qua desideraverit hoc quod prius recusavit aut aliud,
omnino nihil percipiat usque ad emendationem congruam.
[Indice]
Caput XLIV
[1] Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa
excommunicantur, hora qua opus Dei in oratorio
percelebratur, ante fores oratorii prostratus iaceat
nihil dicens, [2] nisi tantum posito in terra capite,
stratus pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus; [3]
et hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit
satisfactum esse.
[4] Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se
ipsius abbatis deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso,
[5] et tunc, si iusserit abbas, recipiatur in choro vel
in ordine quo abbas decreverit; [6] ita sane ut psalmum
aut lectionem vel aliud quid non praesumat in oratorio
imponere nisi iterum abbas iubeat; [7] et omnibus horis,
dum percompletur opus Dei, proiciat se in terra in loco
quo stat, [8] et sic satisfaciat usque dum ei iubeat
iterum abbas ut quiescat iam ab hac satisfactione.
[9] Qui vero pro levibus culpis excommunicantur
tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad
iussionem abbatis; [10] hoc perficiant usque dum
benedicat et dicat: Sufficit.
[Indice]
Caput XLV
[1] Si quis dum pronuntiat psalmum, responsorium,
antiphonam vel lectionem fallitus fuerit, nisi
satisfactione ibi coram omnibus humiliatus fuerit, maiori
vindictae subiaceat, [2] quippe qui noluit humilitate
corrigere quod neglegentia deliquit. [3] Infantes autem
pro tali culpa vapulent.
[Indice]
Caput XLVI
[1] Si quis dum in labore quovis, in coquina, in
cellario, in ministerio, in pistrino, in horto, in arte
aliqua dum laborat, vel in quocumque loco, aliquid
deliquerit, [2] aut fregerit quippiam aut perdiderit, vel
aliud quid excesserit ubiubi, [3] et non veniens continuo
ante abbatem vel congregationem ipse ultro satisfecerit
et prodiderit delictum suum, [4] dum per alium cognitum
fuerit, maiori subiaceat emendationi.
[5] Si animae vero peccati causa fuerit latens,
tantum abbati aut spiritalibus senioribus patefaciat, [6]
qui sciat curare et sua et aliena vulnera, non detegere
et publicare.
[Precedente] [Indice] [Seguente]
|