Regula Sancti Benedicti
[Precedente] [Indice] [Seguente]
Caput XLVII
[1] Nuntianda hora operis Dei dies
noctesque sit cura abbatis: aut ipse nuntiare aut tali
sollicito fratri iniungat hanc curam, ut omnia horis
competentibus compleantur.
[2] Psalmos autem vel antiphonas post abbatem ordine
suo quibus iussum fuerit imponant. [3] Cantare autem et
legere non praesumat nisi qui potest ipsud officium
implere ut aedificentur audientes; [4] quod cum
humilitate et gravitate et tremore fiat, et cui iusserit
abbas.
[Indice]
Caput XLVIII
[1] Otiositas inimica est animae, et ideo certis
temporibus occupari debent fratres in labore manuum,
certis iterum horis in lectione divina.
[2] Ideoque hac dispositione credimus utraque tempore
ordinari: [3] id est ut a Pascha usque kalendas Octobres
a mane exeuntes a prima usque hora paene quarta laborent
quod necessarium fuerit; [4] ab hora autem quarta usque
hora qua sextam agent lectioni vacent; [5] post sextam
autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni
silentio, aut forte qui voluerit legere sibi sic legat ut
alium non inquietet; [6] et agatur nona temperius
mediante octava hora, et iterum quod faciendum est
operentur usque ad vesperam.
[7] Si autem necessitas loci aut paupertas exegerit
ut ad fruges recolligendas per se occupentur, non
contristentur, [8] quia tunc vere monachi sunt si labore
manuum suarum vivunt, sicut et patres nostri et apostoli.
[9] Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes.
[10] A kalendas autem Octobres usque caput
quadragesimae, usque in hora secunda plena lectioni
vacent; [11] hora secunda agatur tertia, et usque nona
omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur; [12]
facto autem primo signo nonae horae, deiungant ab opera
sua singuli et sint parati dum secundum signum
pulsaverit. [13] Post refectionem autem vacent
lectionibus suis aut psalmis.
[14] In quadragesimae vero diebus, a mane usque
tertia plena vacent lectionibus suis, et usque decima
hora plena operentur quod eis iniungitur. [15] In quibus
diebus quadragesimae accipiant omnes singulos codiccs de
bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant; [16] qui
codices in caput quadragesimae dandi sunt.
[17] Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores
qui circumeant monasterium horis quibus vacant fratres
lectioni, [18] et videant ne forte inveniatur frater
acediosus qui vacat otio aut fabulis et non est intentus
lectioni, et non solum sibi inutilis est, sed etiam alios
distollit: [19] hic talis si -- quod absit -- repertus
fuerit, corripiatur semel et secundo; [20] si non
emendaverit, correptioni regulari subiaceat taliter ut
ceteri timeant. [21] Neque frater ad fratrem iungatur
horis incompetentibus.
[22] Dominico item die lectioni vacent omnes, excepto
his qui variis officiis deputati sunt.
[23] Si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit
ut non velit aut non possit meditare aut legere,
iniungatur ei opus quod faciat, ut non vacet.
[24] Fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut
ars iniungatur ut nec otiosi sint nec violentia laboris
opprimantur aut effugentur. [25] Quorum imbecillitas ab
abbate consideranda est.
[Indice]
Caput XLIX
[1] Licet omni tempore vita monachi quadragesimae
debet observationem habere, [2] tamen, quia paucorum est
ista virtus, ideo suademus istis diebus quadragesimae
omni puritate vitam suam custodire omnes pariter, [3] et
neglegentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere.
[4] Quod tunc digne fit si ab omnibus vitiis temperamus,
orationi cum fletibus, lectioni et compunctioni cordis
atque abstinentiae operam damus.
[5] Ergo his diebus augeamus nobis aliquid solito
pensu servitutis nostrae, orationes peculiares, ciborum
et potus abstinentiam, [6] ut unusquisque super mensuram
sibi indictam aliquid propria voluntate cum gaudio
Sancti Spiritus offerat Deo, [7] id est subtrahat
corpori suo de cibo, de potu, de somno, de loquacitate,
de scurrilitate, et cum spiritalis desiderii gaudio
sanctum Pascha exspectet.
[8] Hoc ipsud tamen quod unusquisque offerit abbati
suo suggerat, et cum eius fiat oratione et voluntate, [9]
quia quod sine permissione patris spiritalis fit,
praesumptioni deputabitur et vanae gloriae, non mercedi.
[10] Ergo cum voluntate abbatis omnia agenda sunt.
[Indice]
Caput L
[1] Fratres qui omnino longe sunt in labore et non
possunt occurrere hora competenti ad oratorium -- [2] et
abbas hoc perpendet, quia ita est-- [3] agant ibidem opus
Dei, ubi operantur, cum tremore divino flectentes genua.
[4] Similiter, qui in itinere directi sunt, non eos
praetereant horae constitutae, sed ut possunt agant sibi
et servitutis pensum non neglegant reddere.
[Indice]
Caput LI
[1] Frater qui pro quovis responso dirigitur et ea
die speratur reverti ad monasterium, non praesumat foris
manducare, etiam si omnino rogetur a quovis, [2] nisi
forte ei ab abbate suo praecipiatur. [3] Quod si aliter
fecerit, excommunicetur.
[Indice]
Caput LII
[1] Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam
aliud geratur aut condatur. [2] Expleto opere Dei, omnes
cum summo silentio exeant, et habeatur reverentia Deo,
[3] ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare non
impediatur alterius improbitate. [4] Sed et si aliter
vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et
oret, non in clamosa voce, sed in lacrimis et intentione
cordis. [5] Ergo qui simile opus non facit, non
permittatur explicito opere Dei remorari in oratorio,
sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur.
[Indice]
Caput LIII
[1] Omnes supervenientes hospites tamquam Christus
suscipiantur, quia ipse dicturus est: Hospes fui et
suscepistis me; [2] et omnibus congruus honor
exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis.
[3] Ut ergo nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a
priore vel a fratribus cum omni officio caritatis, [4] et
primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace.
[5] Quod pacis osculum non prius offeratur nisi oratione
praemissa, propter illusiones diabolicas.
[6] In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur
humilitas omnibus venientibus sive discedentibus
hospitibus: [7] inclinato capite vel prostrato omni
corpore in terra, Christus in eis adoretur qui et
suscipitur.
[8] Suscepti autem hospites ducantur ad orationem et
postea sedeat cum eis prior aut cui iusserit ipse. [9]
Legatur coram hospite lex divina ut aedificetur, et post
haec omnis ei exhibeatur humanitas. [10] Ieiunium a
priore frangatur propter hospitem, nisi forte praecipuus
sit dies ieiunii qui non possit violari; [11] fratres
autem consuetudines ieiuniorum prosequantur. [12] Aquam
in manibus abbas hospitibus det; [13] pedes hospitibus
omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet; [14]
quibus lotis, hunc versum dicant:
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio
templi tui.
[15] Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura
sollicite exhibeatur, quia in ipsis magis Christus
suscipitur; nam divitum terror ipse sibi exigit honorem.
[16] Coquina abbatis et hospitum super se sit, ut,
incertis horis supervenientes hospites, qui numquam
desunt monasterio, non inquietentur fratres. [17] In qua
coquina ad annum ingrediantur duo fratres qui ipsud
officium bene impleant. [18] Quibus, ut indigent, solacia
administrentur, ut absque murmuratione serviant, et
iterum, quando occupationem minorem habent, exeant ubi
eis imperatur in opera. [19] Et non solum ipsis, sed et
in omnibus officiis monasterii ista sit consideratio,
[20] ut quando indigent solacia accommodentur eis, et
iterum quando vacant oboediant imperatis.
[21] Item et cellam hospitum habeat assignatam frater
cuius animam timor Dei possidet; [22] ubi sint lecti
strati sufficienter. Et domus Dei a sapientibus et
sapienter administretur.
[23] Hospitibus autem cui non praecipitur ullatenus
societur neque colloquatur; [24] sed si obviaverit aut
viderit, salutatis humiliter, ut diximus, et petita
benedictione pertranseat, dicens sibi non licere colloqui
cum hospite.
[Indice]
Caput LIV
[1] Nullatenus liceat monacho neque a parentibus suis
neque a quoquam hominum nec sibi invicem litteras,
eulogias vel quaelibet munuscula accipere aut dare sine
praecepto abbatis. [2] Quod si etiam a parentibus suis ei
quicquam directum fuerit non praesumat suscipere illud,
nisi prius indicatum fuerit abbati. [3] Quod si iusserit
suscipi, in abbatis sit potestate cui illud iubeat dari,
[4] et non contristetur frater cui forte directum fuerat,
ut non detur occasio diabolo. [5] Qui autem aliter
praesumpserit, disciplinae regulari subiaceat.
[Indice]
Caput LV
[1] Vestimenta fratribus secundum locorum qualitatem
ubi habitant vel aerum temperiem dentur, [2] quia in
frigidis regionibus amplius indigetur, in calidis vero
minus. [3] Haec ergo consideratio penes abbatem est. [4]
Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis
per singulos cucullam et tunicam -- [5] cucullam in hieme
villosam, in aestate puram aut vetustam -- [6] et
scapulare propter opera, indumenta pedum pedules et
caligas.
[7] De quarum rerum omnium colore aut grossitudine
non causentur monachi, sed quales inveniri possunt in
provincia qua degunt aut quod vilius comparari possit.
[8] Abbas autem de mensura provideat ut non sint
curta ipsa vestimenta utentibus ea, sed mensurata.
[9] Accipientes nova, vetera semper reddant in
praesenti reponenda in vestiario propter pauperes. [10]
Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas
habere propter noctes et propter lavare ipsas res; [11]
iam quod supra fuerit superfluum est, amputari debet.
[12] Et pedules et quodcumque est vetere reddant dum
accipiunt novum.
[13] Femoralia hi qui in via diriguntur de vestario
accipiant, quae revertentes lota ibi restituant. [14] Et
cucullae et tunicae sint aliquanto a solito quas habent
modice meliores; quas exeuntes in via accipiant de
vestiario et revertentes restituant.
[15] Stramenta autem lectorum sufficiant matta, sagum
et lena, et capitale.
[16] Quae tamen lecta frequenter ab abbate
scrutinanda sunt propter opus peculiare, ne inveniatur;
[17] et si cui inventum fuerit quod ab abbate non
accepit, gravissimae disciplinae subiaceat. [18] Et ut
hoc vitium peculiaris radicitus amputetur, dentur ab
abbate omnia quae sunt necessaria, [19] id est cuculla,
tunica, pedules, caligas, bracile, cultellum, graphium,
acum, mappula, tabulas, ut omnis auferatur necessitatis
excusatio.
[20] A quo tamen abbate semper consideretur illa
sententia Actuum Apostolorum, quia dabatur singulis prout
cuique opus erat. [21] Ita ergo et abbas consideret
infirmitates indigentium, non malum voluntatem
invidentium; [22] in omnibus tamen iudiciis suis Dei
retributionem cogitet.
[Indice]
Caput LVI
[1] Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit
semper. [2] Quotiens tamen minus sunt hospites, quos vult
de fratribus vocare in ipsius sit potestate. [3] Seniore
tamen uno aut duo semper cum fratribus dimittendum
propter disciplinam.
[Precedente] [Indice] [Seguente]
|