Regula Sancti Benedicti
[Precedente] [Indice] [Seguente]
Caput LVII
[1] Artifices si sunt in monasterio cum omni
humilitate faciant ipsas artes, si permiserit abbas. [2]
Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis
suae, eo quod videatur aliquid conferre monasterio, [3]
hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non
transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat.
[4] Si quid vero ex operibus artificum venumdandum
est, videant ipsi per quorum manus transigenda sint ne
aliquam fraudem praesumant. [5] Memorentur semper Ananiae
et Saphirae, ne forte mortem quam illi in corpore
pertulerunt, [6] hanc isti vel omnes qui aliquam fraudem
de rebus monasterii fecerint in anima patiantur.
[7] In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiae
malum, [8] sed semper aliquantulum vilius detur quam ab
aliis saecularibus dari potest, [9] ut in omnibus
glorificetur Deus.
[Indice]
Caput LVIII
[1] Noviter veniens quis ad conversationem, non ei
facilis tribuatur ingressus, [2] sed sicut ait Apostolus:
Probate spiritus si ex Deo sunt.
[3] Ergo si veniens perseveraverit pulsans et illatas
sibi iniurias et difficultatem ingressus post quattuor
aut quinque dies visus fuerit patienter portare et
persistere petitioni suae, [4] adnuatur ei ingressus et
sit in cella hospitum paucis diebus.
[5] Postea autem sit in cella noviciorum ubi meditent
et manducent et dormiant. [6] Et senior eis talis
deputetur qui aptus sit ad lucrandas animas, qui super
eos omnino curiose intendat.
[7] Et sollicitudo sit si revera Deum quaerit, si
sollicitus est ad opus Dei, ad oboedientiam, ad
opprobria. [8] Praedicentur ei omnia dura et aspera per
quae itur ad Deum.
[9] Si promiserit de stabilitate sua perseverantia,
post duorum mensuum circulum legatur ei haec regula per
ordinem [10] et dicatur ei: Ecce lex sub qua militare
vis; si potes observare, ingredere; si vero non potes,
liber discede. [11] Si adhuc steterit, tunc ducatur in
supradictam cellam noviciorum et iterum probetur in omni
patientia. [12] Et post sex mensuum circuitum legatur ei
regula, ut sciat ad quod ingreditur. [13] Et si adhuc
stat, post quattuor menses iterum relegatur ei eadem
regula.
[14] Et si habita secum deliberatione promiserit se
omnia custodire et cuncta sibi imperata servare, tunc
suscipiatur in congregatione, [15] sciens et lege regulae
constitutum quod ei ex illa die non liceat egredi de
monasterio, [16] nec collum excutere de sub iugo regulae
quem sub tam morosam deliberationem licuit aut excusare
aut suscipere.
[17] Suscipiendus autem in oratorio coram omnibus
promittat de stabilitate sua et conversatione morum
suorum et oboedientia, [18] coram Deo et sanctis eius, ut
si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum sciat
quem irridit.
[19] De qua promissione sua faciat petitionem ad
nomen sanctorum quorum reliquiae ibi sunt et abbatis
praesentis. [20] Quam petitionem manu sua scribat, aut
certe, si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat
et ille novicius signum faciat et manu sua eam super
altare ponat.
[21] Quam dum imposuerit, incipiat ipse novicius mox
hunc versum: Suscipe me, Domine, secundum eloquium
tuum et vivam, et ne confundas me ab exspectatione mea.
[22] Quem versum omnis congregatio tertio respondeat,
adiungentes Gloria Patri. [23] Tunc ille frater novicius
prosternatur singulorum pedibus ut orent pro eo, et iam
ex illa die in congregatione reputetur.
[24] Res, si quas habet, aut eroget prius pauperibus
aut facta sollemniter donatione conferat monasterio,
nihil sibi reservans ex omnibus, [25] quippe qui ex illo
die nec proprii corporis potestatem se habiturum scit.
[26] Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis
quibus vestitus est et induatur rebus monasterii. [27]
Illa autem vestimenta quibus exutus est reponantur in
vestiario conservanda, [28] ut si aliquando suadenti
diabolo consenserit ut egrediatur de monasterio -- quod
absit -- tunc exutus rebus monasterii proiciatur. [29]
Illam tamen petitionem eius, quam desuper altare abbas
tulit, non recipiat, sed in monasterio reservetur.
[Indice]
Caput LIX
[1] Si quis forte de nobilibus offerit filium suum
Deo in monasterio, si ipse puer minor aetate est,
parentes eius faciant petitionem quam supra diximus [2]
et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri
involvant in palla altaris, et sic eum offerant.
[3] De rebus autem suis, aut in praesenti petitione
promittant sub iureiurando quia numquam per se, numquam
per suffectam personam nec quolibet modo ei aliquando
aliquid dant aut tribuunt occasionem habendi; [4] vel
certe si hoc facere noluerint et aliquid offerre volunt
in eleemosynam monasterio pro mercede sua, [5] faciant ex
rebus quas dare volunt monasterio donationem, reservato
sibi, si ita voluerint, usufructu. [6] Atque ita omnia
obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per quam
deceptus perire possit -- quod absit -- quod experimento
didicimus.
[7] Similiter autem et pauperiores faciant.
[8] Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter
petitionem faciant et cum oblatione offerant filium suum
coram testibus.
[Indice]
Caput LX
[1] Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se
suscipi rogaverit, non quidem citius ei assentiatur. [2]
Tamen, si omnino persteterit in hac supplicatione, sciat
se omnem regulae disciplinam servaturum, [3] nec aliquid
ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: Amice, ad
quod venisti? [4] Concedatur ei tamen post abbatem
stare et benedicere aut missas tenere, si tamen iusserit
ei abbas; [5] sin alias, ullatenus aliqua praesumat,
sciens se disciplinae regulari subditum, et magis
humilitatis exempla omnibus det. [6] Et si forte
ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio,
[7] illum locum attendat quando ingressus est in
monasterio, non illum qui ei pro reverentia sacerdotii
concessus est.
[8] Clericorum autem si quis eodem desiderio
monasterio sociari voluerit, loco mediocri collocentur;
[9] et ipsi tamen si promittunt de observatione regulae
vel propria stabilitate.
[Indice]
Caput LXI
[1] Si quis monachus peregrinus de longinquis
provinciis supervenerit, si pro hospite voluerit habitare
in monasterio [2] et contentus est consuetudinem loci
quam invenerit, et non forte superfluitate sua perturbat
monasterium, [3] sed simpliciter contentus est quod
invenerit, suscipiatur quanto tempore cupit.
[4] Si qua sane rationabiliter et cum humilitate
caritatis reprehendit aut ostendit, tractet abbas
prudenter ne forte pro hoc ipsud eum Dominus direxerit.
[5] Si vero postea voluerit stabilitatem suam
firmare, non renuatur talis voluntas, et maxime quia
tempore hospitalitatis potuit eius vita dinosci. [6] Quod
si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore
hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori
monasterii, [7] verum etiam dicatur ei honeste ut
discedat, ne eius miseria etiam alii vitientur. [8] Quod
si non fuerit talis qui mereatur proici, non solum si
petierit suscipiatur congregationi sociandus, [9] verum
etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur,
[10] et quia in omni loco uni Domino servitur, uni regi
militatur. [11] Quem si etiam talem esse perspexerit
abbas, liceat eum in superiori aliquantum constituere
loco. [12] Non solum autem monachum, sed etiam de
suprascriptis gradibus sacerdotum vel clericorum
stabilire potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco,
si eorum talem perspexerit esse vitam.
[13] Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto
monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu
abbatis eius aut litteras commendaticias, [14] quia
scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne
feceris.
[Indice]
Caput LXII
[1] Si quis abbas sibi presbyterum vel diaconem
ordinari petierit, de suis eligat qui dignus sit
sacerdotio fungi.
[2] Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam,
[3] nec quicquam praesumat nisi quod ei ab abbate
praecipitur, sciens se multo magis disciplinae regulari
subdendum. [4] Nec occasione sacerdotii obliviscatur
regulae oboedientiam et disciplinam, sed magis ac magis
in Deum proficiat.
[5] Locum vero illum semper attendat quod ingressus
est in monasterio, [6] praeter officium altaris, et si
forte electio congregationis et voluntas abbatis pro
vitae merito eum promovere voluerint. [7] Qui tamen
regulam decanis vel praepositis constitutam sibi servare
sciat.
[8] Quod si aliter praesumpserit, non sacerdos sed
rebellio iudicetur. [9] Et saepe admonitus si non
correxerit, etiam episcopus adhibeatur in testimonio.
[10] Quod si nec sic emendaverit, clarescentibus culpis,
proiciatur de monasterio, [11] si tamen talis fuerit eius
contumacia ut subdi aut oboedire regulae nolit.
[Indice]
Caput LXIII
[1] Ordines suos in monasterio ita conservent ut
conversationis tempus ut vitae meritum discernit utque
abbas constituerit.
[2] Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum
nec, quasi libera utens potestate, iniuste disponat
aliquid, [3] sed cogitet semper quia de omnibus iudiciis
et operibus suis redditurus est Deo rationem.
[4] Ergo secundum ordines quos constituerit vel quos
habuerint ipsi fratres sic accedant ad pacem, ad
communionem, ad psalmum imponendum, in choro standum; [5]
et in omnibus omnino locis aetas non discernat ordines
nec praeiudicet, [6] quia Samuel et Daniel pueri
presbyteros iudicaverunt. [7] Ergo excepto hos quos, ut
diximus, altiori consilio abbas praetulerit vel
degradaverit certis ex causis, reliqui omnes ut
convertuntur ita sint, [8] ut verbi gratia qui secunda
hora diei venerit in monasterio iuniorem se noverit
illius esse qui prima hora venit diei, cuiuslibet aetatis
aut dignitatis sit, [9] pueris per omnia ab omnibus
disciplina conservata.
[10] Iuniores igitur priores suos honorent, priores
minores suos diligant. [11] In ipsa appellatione nominum
nulli liceat alium puro appellare nomine, [12] sed
priores iuniores suos fratrum nomine, iuniores autem
priores suos nonnos vocent, quod intellegitur paterna
reverentia.
[13] Abbas autem, quia vices Christi creditur agere,
dominus et abbas vocetur, non sua assumptione sed honore
et amore Christi; [14] ipse autem cogitet et sic se
exhibeat ut dignus sit tali honore.
[15] Ubicumque autem sibi obviant fratres, iunior
priorem benedictionem petat. [16] Transeunte maiore minor
surgat et det ei locum sedendi, nec praesumat iunior
consedere nisi ei praecipiat senior suus, [17] ut fiat
quod scriptum est: Honore invicem praevenientes.
[18] Pueri parvi vel adulescentes in oratorio
vel ad mensas cum disciplina ordines suos consequantur.
[19] Foris autem vel ubiubi, et custodiam habeant et
disciplinam, usque dum ad intellegibilem aetatem
perveniant.
[Precedente] [Indice] [Seguente]
|