Regula Sancti Benedicti
[Precedente] [Indice]
Caput LXIV
[1] In abbatis ordinatione illa semper consideretur
ratio ut hic constituatur quem sive omnis concors
congregatio secundum timorem Dei, sive etiam pars quamvis
parva congregationis saniore consilio elegerit. [2] Vitae
autem merito et sapientiae doctrina eligatur qui
ordinandus est, etiam si ultimus fuerit in ordine
congregationis.
[3] Quod si etiam omnis congregatio vitiis suis --
quod quidem absit -- consentientem personam pari consilio
elegerit, [4] et vitia ipsa aliquatenus in notitia
episcopi ad cuius dioecesim pertinet locus ipse vel ad
abbates aut christianos vicinos claruerint, [5]
prohibeant pravorum praevalere consensum, sed domui Dei
dignum constituant dispensatorem, [6] scientes pro hoc se
recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei
faciant, sicut e diverso peccatum si neglegant.
[7] Ordinatus autem abbas cogitet semper quale onus
suscepit et cui redditurus est rationem vilicationis
suae, [8] sciatque sibi oportere prodesse magis quam
praeesse.
[9] Oportet ergo eum esse doctum lege divina, ut
sciat et sit unde proferat nova et vetera, castum,
sobrium, misericordem, [10] et semper superexaltet
misericordiam iudicio, ut idem ipse consequatur.
[11] Oderit vitia, diligat fratres. [12] In ipsa
autem correptione prudenter agat et ne quid nimis, ne dum
nimis eradere cupit aeruginem frangatur vas; [13] suamque
fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum
quassatum non conterendum. [14] In quibus non dicimus ut
permittat nutriri vitia, sed prudenter et cum caritate ea
amputet, ut viderit cuique expedire sicut iam diximus,
[15] et studeat plus amari quam timeri.
[16] Non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et
obstinatus, non sit zelotypus et nimis suspiciosus, quia
numquam requiescit; [17] in ipsis imperiis suis providus
et consideratus, et sive secundum Deum sive secundum
saeculum sit opera quam iniungit, discernat et temperet,
[18] cogitans discretionem sancti Iacob dicentis: Si
greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur
cuncti una die.
[19] Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris
virtutum sumens, sic omnia temperet ut sit et fortes quod
cupiant et infirmi non refugiant.
[20] Et praecipue ut praesentem regulam in omnibus
conservet, [21] ut dum bene ministraverit audiat a Domino
quod servus bonus qui erogavit triticum conservis suis in
tempore suo: [22] Amen dico vobis, ait, super omnia
bona sua constituit eum.
[Indice]
Caput LXV
[1] Saepius quidem contigit ut per ordinationem
praepositi scandala gravia in monasteriis oriantur, [2]
dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati et
aestimantes se secundos esse abbates, assumentes sibi
tyrannidem, scandala nutriunt et dissensiones in
congregationes faciunt, [3] et maxime in illis locis ubi
ab eodem sacerdote vel ab eis abbatibus qui abbatem
ordinant, ab ipsis etiam et praepositus ordinatur. [4]
Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso
initio ordinationis materia ei datur superbiendi, [5] dum
ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a
potestate abbatis sui, [6] quia ab ipsis es et tu
ordinatus a quibus et abbas. [7] Hinc suscitantur
invidiae, rixae, detractiones, aemulationes,
dissensiones, exordinationes, [8] ut dum contraria sibi
abbas praepositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub
hanc dissensionem animas periclitari, [9] et hi qui sub
ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem.
[10] Cuius periculi malum illos respicit in capite qui
talius inordinationis se fecerunt auctores.
[11] Ideo nos vidimus expedire propter pacis
caritatisque custodiam in abbatis pendere arbitrio
ordinationem monasterii sui; [12] et si potest fieri per
decanos ordinetur, ut ante disposuimus, omnis utilitas
monasterii, prout abbas disposuerit, [13] ut, dum
pluribus committitur, unus non superbiat. [14] Quod si
aut locus expetit aut congregatio petierit rationabiliter
cum humilitate et abbas iudicaverit expedire, [15]
quemcumque elegerit abbas cum consilio fratrum timentium
Deum ordinet ipse sibi praepositum.
[16] Qui tamen praepositus illa agat cum reverentia
quae ab abbate suo ei iniuncta fuerint, nihil contra
abbatis voluntatem aut ordinationem faciens, [17] quia
quantum praelatus est ceteris, ita eum oportet
sollicitius observare praecepta regulae.
[18] Qui praepositus si repertus fuerit vitiosus aut
elatione deceptus superbire, aut contemptor sanctae
regulae fuerit comprobatus, admoneatur verbis usque
quater; [19] si non emendaverit, adhibeatur ei correptio
disciplinae regularis. [20] Quod si neque sic correxerit,
tunc deiciatur de ordine praepositurae et alius qui
dignus est in loco eius surrogetur. [21] Quod si et
postea in congregatione quietus et oboediens non fuerit,
etiam de monasterio pellatur. [22] Cogitet tamen abbas se
de omnibus iudiciis suis Deo reddere rationem, ne forte
invidiae aut zeli flamma urat animam.
[Indice]
Caput LXVI
[1] Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui
sciat accipere responsum et reddere, et cuius maturitas
eum non sinat vagari. [2] Qui portarius cellam debebit
habere iuxta portam, ut venientes semper praesentem
inveniant a quo responsum accipiant. [3] Et mox ut
aliquis pulsaverit aut pauper clamaverit, Deo gratias
respondeat aut Benedic, [4] et cum omni mansuetudine
timoris Dei reddat responsum festinanter cum fervore
caritatis. [5] Qui portarius si indiget solacio iuniorem
fratrem accipiat.
[6] Monasterium autem, si possit fieri, ita debet
constitui ut omnia necessaria, id est aqua, molendinum,
hortum, vel artes diversas intra monasterium exerceantur,
[7] ut non sit necessitas monachis vagandi foris, quia
omnino non expedit animabus eorum.
[8] Hanc autem regulam saepius volumus in
congregatione legi, ne quis fratrum se de ignorantia
excuset.
[Indice]
Caput LXVII
[1] Dirigendi fratres in via omnium fratrum vel
abbatis se orationi commendent, [2] et semper ad
orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium absentum
fiat.
[3] Revertentes autem de via fratres ipso die quo
redeunt per omnes canonicas horas, dum expletur opus Dei,
prostrati solo oratorii [4] ab omnibus petant orationem
propter excessos, ne qui forte surripuerint in via visus
aut auditus malae rei aut otiosi sermonis. [5] Nec
praesumat quisquam referre alio quaecumque foris
monasterium viderit aut audierit, quia plurima destructio
est.
[6] Quod si quis praesumpserit, vindictae regulari
subiaceat. [7] Similiter et qui praesumpserit claustra
monasterii egredi vel quocumque ire vel quippiam quamvis
parvum sine iussione abbatis facere.
[Indice]
Caput LXVIII
[1] Si cui fratri aliqua forte gravia aut
impossibilia iniunguntur, suscipiat quidem iubentis
imperium cum omni mansuetudine et oboedientia. [2] Quod
si omnino virium suarum mensuram viderit pondus oneris
excedere, impossibilitatis suae causas ei qui sibi
praeest patienter et opportune suggerat, [3] non
superbiendo aut resistendo vel contradicendo. [4] Quod si
post suggestionem suam in sua sententia prioris imperium
perduraverit, sciat iunior ita sibi expedire, [5] et ex
caritate, confidens de adiutorio Dei, oboediat.
[Indice]
Caput LXIX
[1] Praecavendum est ne quavis occasione praesumat
alter alium defendere monachum in monasterio aut quasi
tueri, [2] etiam si qualivis consanguinitatis
propinquitate iungantur. [3] Nec quolibet modo id a
monachis praesumatur, quia exinde gravissima occasio
scandalorum oriri potest. [4] Quod si quis haec
transgressus fuerit, acrius coerceatur.
[Indice]
Caput LXX
[1] Vitetur in monasterio omnis praesumptionis
occasio; [2] atque constituimus ut nulli liceat quemquam
fratrum suorum excommunicare aut caedere, nisi cui
potestas ab abbate data fuerit. [3] Peccantes
autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant.
[4] Infantum vero usque quindecim annorum aetates
disciplinae diligentia ab omnibus et custodia sit; [5]
sed et hoc cum omni mensura et ratione.
[6] Nam in fortiori aetate qui praesumit aliquatenus
sine praecepto abbatis vel in ipsis infantibus sine
discretione exarserit, disciplinae regulari subiaceat,
[7] quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio
ne feceris.
[Indice]
Caput LXXI
[1] Oboedientiae bonum non solum abbati exhibendum
est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita oboediant
fratres, [2] scientes per hanc oboedientiae viam se
ituros ad Deum.
[3] Praemisso ergo abbatis aut praepositorum qui ab
eo constituuntur imperio, cui non permittimus privata
imperia praeponi, [4] de cetero omnes iuniores prioribus
suis omni caritate et sollicitudine oboediant. [5] Quod
si quis contentiosus reperitur, corripiatur.
[6] Si quis autem frater pro quavis minima causa ab
abbate vel a quocumque priore suo corripitur quolibet
modo, [7] vel si leviter senserit animos prioris
cuiuscumque contra se iratos vel commotos quamvis modice,
[8] mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes
eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur
illa commotio. [9] Quod qui contempserit facere, aut
corporali vindictae subiaceat aut, si contumax fuerit, de
monasterio expellatur.
[Indice]
Caput LXXII
[1] Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a
Deo et ducit ad infernum, [2] ita est zelus bonus qui
separat a vitia et ducit ad Deum et ad vitam aeternam.
[3] Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant
monachi, [4] id est ut honore se invicem praeveniant,
[5] infirmitates suas sive corporum sive morum
patientissime tolerent, [6] oboedientiam sibi certatim
impendant; [7] nullus quod sibi utile iudicat sequatur,
sed quod magis alio; [8] caritatem fraternitatis caste
impendant,
[9] amore Deum timeant,
[10] abbatem suum sincera et humili caritate diligant,
[11] Christo omnino nihil praeponant, [12] qui nos
pariter ad vitam aeternam perducat.
[Indice]
Caput LXXIII
[1] Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc
observantes in monasteriis aliquatenus vel honestatem
morum aut initium conversationis nos demonstremus habere.
[2] Ceterum ad perfectionem conversationis qui
festinat, sunt doctrinae sanctorum patrum, quarum
observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis.
[3] Quae enim pagina aut qui sermo divinae auctoritatis
veteris ac novi testamenti non est rectissima norma vitae
humanae? [4] Aut quis liber sanctorum catholicorum patrum
hoc non resonat ut recto cursu perveniamus ad creatorem
nostrum? [5] Necnon et Collationes Patrum et Instituta et
Vitas eorum, sed et Regula sancti patris nostri Basilii,
[6] quid aliud sunt nisi bene viventium et oboedientium
monachorum instrumenta virtutum? [7] Nobis autem
desidiosis et male viventibus atque neglegentibus rubor
confusionis est.
[8] Quisquis ergo ad patriam caelestem festinas, hanc
minimam inchoationis regulam descriptam, adiuvante
Christo, perfice, [9] et tunc demum ad maiora quae supra
commemoravimus doctrinae virtutumque culmina, Deo
protegente, pervenies.
Amen.
[Precedente] [Indice] |